- STELLIO
- STELLIOHebr. schemamith. Proverb. c. 30. v. 28. Graece καλαβώτης, et ἀσκαλαβώτης, ad verbum ἀςτερίας, quod notisquibusdam, velut stellis, variatus, e lacertarum genere, pusillum animal et valde sollers est, in muscis praesertim et araneis venandis. Unde Hesychius in Κωλώτης, stellionem ait ἐυςτόχωςἅλλεςθαι περὶ τὰς μυίας, industrie salire circa muscas. Quod enim Theophrastus de Amm. invid. eum hominum utilitati invidentem, proprium vocare corium, quamprimum eô exuitur Comitiali morbô labor antibus profuturum alias, ait: unde nullum animal fraudulentius homini nocere, concludit Plin. l. 30. c. 10. atque inde stellio et stellionatûs nomen in maledictum translatum est, minus est certum. Hoc certius, scorpioni maxime contrarium esse, ex Plinio l. 29. c. 4. Aeliano Histor. l. 6. c. 22. Galeno de Theriaca ad Pisonem c. 9. Phile, c. 29. Aliis. Unde stellionem dissectum inque oleo mersum et putrefactum, contra scorpionum ictus, praescribunt Democritus, Aetius, Diophanes, aliique modo dicti. Duae autem Stellonis species, una innoxii morsûs, altera venenati, traduntur Auctoribus: et quidem venenatos Italiae et Siciliae et, innoxios Graeciae ascribit Philosophus Hist. Ammal. l. 8. 29. Contra, Theophrastus apud Plinium l. 8. c. 31. auctor est, stelliones, mortiferi in Graecia morsûs, innoxios esse in Sicilia. Etiam in Thracia nocere, habet Nicander: et Compluti illos tam perniciosos esse, asserit bustamantius, ut, casu cibis permisti,integros populos vastaverint. Porro versatur stellio in palatiis Regum, ait Salomon: loc. cit. ut in quibus maior lapidum strues congeriesque, et proin profundiores in parietibus fissurae et rimulae, in quibus habitare amat. Hinc τοιχοβάτην appellat Kiranides, et in Hispania Catalauni dragon de las casas, i. e. draconem domorum vocant. Eidem assignat Matthiolus cava murorum prope terram. in Dioscor. l. 6. c. 1. sed laquearia Veteteres et convexa tectorum, ubi supinus ambulet. Unde apud Avicennam legas, quandoque superne in potum cadere, et in venenum illum vertere, si in eo moriatur etc. Ceterum animal hoc maxime Arabibus exosum est, ob lepram illi divinitus immissam, in poenam admissi criminis, quia scil. flatu suô accenderit ignem, inquem coniectus est Abraham, uti fabulantur. Vocant autem lepram maculas eius, quas honestiori nomine stellas dixêre Latini. Nec minus odiosus veterib. Graecis fuit Stellio, de quo Anton. Liberalis, c. 24. Γ῾πὸ Θεῶν, inquit, καὶ ὑπὸ ἀνθρώπων μεμίσητα: ὁ δ᾿ ἀποκτείνας κεχαρισμένος γίνεται Δήμητρι, Diis et hominibus est odiosus: et Cereri rem gratam praestat, qui eum interficit. Tamen ad multa utilis est, quae non sunt huius loci. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior l. 4. c. 7. totô. et cap. praec. sub fin. nec non Salmas. ad Solinum p. 757. et 758. ubi a stellionis lentiginibus multos olim nomina indita habuisse, ut sunt Colotes Pistor, apud Plin. l. 35. c. 8. et Κωλώτης Epicureus, adersus quem exstat Plutarchi liber; item γαλεώτης γέρων, apud Menandrum, de Eunucho, cuiusmodi homines plerumque lentiginosi sunt, docet, et de ascalabotis Graecorum Italique stellionis diversitate disserens, hunc maculis carere, coetera illi similem esse, inter alia addit. Vide quoque supra Galeotae, Galeus: utide Stellionatus crimine aliquid supra ubi de Plumbea selibra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.